Fundar 350 Resultados para: Spiritus Dei viventis

  • Terra autem erat inanis et vacua, et tenebrae super faciem abyssi, et spiritus Dei ferebatur super aquas. (Liber Genesis 1, 2)

  • Dixit etiam Deus: “Pullulent aquae reptile animae viventis, et volatile volet super terram sub firmamento caeli”. (Liber Genesis 1, 20)

  • Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus agri et universis volatilibus caeli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea; omne enim, quod vocavit Adam animae viventis, ipsum est nomen eius. (Liber Genesis 2, 19)

  • Dixitque Deus: “Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est; eruntque dies illius centum viginti annorum”. (Liber Genesis 6, 3)

  • Ecce ego adducam diluvii aquas super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitae est subter caelum: universa, quae in terra sunt, consumentur. (Liber Genesis 6, 17)

  • ingressae sunt ad Noe in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitae. (Liber Genesis 7, 15)

  • Propterea appellatur puteus ille Lahairoi (id est Viventis et Videntis me); ipse est inter Cades et Barad. (Liber Genesis 16, 14)

  • Tunc referebant omnia verba Ioseph, quae dixerat eis. Cumque vidisset plaustra et universa, quae miserat ad adducendum eum, revixit spiritus eius, (Liber Genesis 45, 27)

  • Narravit ergo Moyses omnia filiis Israel; qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus et opus durissimum. (Liber Exodus 6, 9)

  • Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare; submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus. (Liber Exodus 15, 10)

  • Ista est lex animantium et volucrum et omnis animae viventis, quae movetur in aqua et reptat in terra, (Liber Leviticus 11, 46)

  • Vir sive mulier, in quibus pythonicus vel divinationis fuerit spiritus, morte moriantur; lapidibus obruent eos: sanguis eorum sit super illos”. (Liber Leviticus 20, 27)


“É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa”. São Padre Pio de Pietrelcina