Fundar 36 Resultados para: Substantiam

  • Est pauper, qui honoratur propter disciplinam et timorem suum, et est homo, qui honorificatur propter substantiam suam. (Liber Ecclesiasticus 10, 33)

  • Terror et iniuriae annullabunt substantiam, et domus, quae nimis locuples est, annullabitur superbia; sic substantia superbi eradicabitur. (Liber Ecclesiasticus 21, 5)

  • Secundum enim ligna silvae sic ignis exardescit, et secundum virtutem hominis sic iracundia illius erit, et secundum substantiam suam exaltabit iram suam. (Liber Ecclesiasticus 28, 12)

  • Et dabo universam substantiam civitatis huius et omnem laborem eius omneque pretium et cunctos thesauros regum Iudae dabo in manu inimicorum eorum; et diripient eos et tollent et ducent in Babylonem. (Liber Ieremiae 20, 5)

  • ut diripias spolia et capias praedam, ut inferas manum tuam super deserta iterum inhabitata et super populum, qui est congregatus ex gentibus, qui acquisivit pecora et substantiam et habitat in umbilico terrae. (Prophetia Ezechielis 38, 12)

  • Saba et Dedan et negotiatores Tharsis et omnes principes eius dicent tibi: “Numquid ad sumenda spolia tu venis? Numquid ad diripiendam praedam congregasti multitudinem tuam, ut tollas argentum et aurum, auferas pecora atque substantiam et diripias manubias infinitas?”. (Prophetia Ezechielis 38, 13)

  • Et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curari; (Evangelium secundum Lucam 8, 43)

  • Et dixit adulescentior ex illis patri: “Pater, da mihi portionem substantiae, quae me contingit”. Et divisit illis substantiam. (Evangelium secundum Lucam 15, 12)

  • Et non post multos dies, congregatis omnibus, adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose. (Evangelium secundum Lucam 15, 13)

  • sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam tuam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum”. (Evangelium secundum Lucam 15, 30)

  • nam et vinctis compassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem substantiam et manentem. (Epistula ad Hebraeos 10, 34)

  • Qui habuerit substantiam mundi et viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in eo? (Epistula I Ioannis 3, 17)


“Enquanto tiver medo de ser infiel a Deus, você não será’. Deve-se ter medo quando o medo acaba!” São Padre Pio de Pietrelcina