Fundar 295 Resultados para: Templum Salomon

  • Abiit itaque in Gabaon, ut immolaret ibi; illud quippe erat excelsum maximum. Mille hostias in holocaustum obtulit Salomon super altare illud. (Liber I Regum 3, 4)

  • Et ait Salomon: “Tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam, sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et iustitia et recto corde tecum; custodisti ei misericordiam tuam grandem et dedisti ei filium sedentem super thronum eius, sicut est hodie. (Liber I Regum 3, 6)

  • Placuit ergo sermo coram Domino quod Salomon rem huiuscemodi postulasset, (Liber I Regum 3, 10)

  • Igitur evigilavit Salomon et intellexit quod esset somnium. Cumque venisset Ierusalem, stetit coram arca foederis Domini et obtulit holocausta et fecit victimas pacificas et convivium universis famulis suis. (Liber I Regum 3, 15)

  • Erat autem rex Salomon regnans super omnem Israel. (Liber I Regum 4, 1)

  • Habebat autem Salomon duodecim praefectos super omnem Israel, qui praebebant annonam regi et domui eius; per singulos enim menses in anno singuli necessaria ministrabant. (Liber I Regum 4, 7)

  • Salomon autem erat in dicione sua habens omnia regna a Flu mine usque ad terram Philisthim et ad terminum Aegypti offerentium sibi munera et servientium ei cunctis diebus vitae eius. (Liber I Regum 5, 1)

  • Et habebat Salomon quattuor milia praesepia equorum currulium et duodecim milia equestres. (Liber I Regum 5, 6)

  • Locutus est quoque Salomon tria milia parabolas, et fuerunt carmina eius quinque et mille. (Liber I Regum 5, 12)

  • Misit autem et Salomon ad Hiram dicens: (Liber I Regum 5, 16)

  • Quam ob rem cogito aedificare templum nomini Domini Dei mei, sicut locutus est Dominus David patri meo dicens: “Filius tuus, quem dabo pro te super solium tuum, ipse aedificabit domum nomini meo”. (Liber I Regum 5, 19)

  • Salomon autem praebebat Hiram viginti milia chororum tritici in cibum domui eius et viginti choros purissimi olei; haec tribuebat Salomon Hiram per annos singulos. (Liber I Regum 5, 25)


“As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam”. São Padre Pio de Pietrelcina