Fundar 68 Resultados para: Timor

  • Corona senum multa peritia, et gloria illorum timor Dei. (Liber Ecclesiasticus 25, 8)

  • Timor Dei super omnia excedit; (Liber Ecclesiasticus 25, 14)

  • Timor Dei initium dilectionis eius; fides autem initium adhaesionis ei. (Liber Ecclesiasticus 25, 16)

  • ab eo, qui portat hyacinthum et coronam, usque ad eum, qui operitur lino crudo: furor, zelus, tumultus, fluctuatio et timor mortis et iracundia perseverans et contentio. (Liber Ecclesiasticus 40, 4)

  • Facultates et virtutes exaltant cor, et super haec timor Domini. (Liber Ecclesiasticus 40, 26)

  • Timor Domini sicut paradisus benedictionis, et super omnem gloriam obumbratio eius. (Liber Ecclesiasticus 40, 28)

  • Si enim haec fecerit, ad omnia valebit, quia timor Domini vestigium eius est. (Liber Ecclesiasticus 50, 31)

  • Et dixit Dominus: “Eo quod appropinquat populus iste ore suo et labiis suis glorificat me, cor autem eius longe est a me, et est timor eorum erga me velut mandatum hominum perceptum, (Liber Isaiae 29, 13)

  • Et erit firmitas in temporibus tuis; divitiae salutis sapientia et scientia: timor Domini ipse est thesaurus eius. (Liber Isaiae 33, 6)

  • Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? Et si Dominus ego sum, ubi est timor meus?, dicit Dominus exercituum ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum et dicitis: “In quo despeximus nomen tuum?”. (Prophetia Malachiae 1, 6)

  • et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum. (Evangelium secundum Lucam 1, 12)

  • Et factus est timor super omnes vicinos eorum, et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec. (Evangelium secundum Lucam 1, 65)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina