Fundar 139 Resultados para: Unde
Omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias constituitur; unde necesse erat et hunc habere aliquid, quod offerret. (Epistula ad Hebraeos 8, 3)
Unde ne prius quidem sine sanguine dedicatum est; (Epistula ad Hebraeos 9, 18)
arbitratus quia et a mortuis suscitare potens est Deus; unde eum et in parabola reportavit. (Epistula ad Hebraeos 11, 19)
Unde bella et unde lites in vobis? Nonne hinc, ex concupi scentiis vestris, quae militant in membris vestris? (Epistula Iacobi 4, 1)
Filioli, novissima hora est; et sicut audistis quia antichristus venit, ita nunc antichristi multi adsunt, unde cognoscimus quoniam novissima hora est. (Epistula I Ioannis 2, 18)
Memor esto itaque unde excideris, et age paenitentiam et prima opera fac; sin autem, venio tibi et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi paenitentiam egeris. (Apocalypsis Ioannis 2, 5)
Et respondit unus de senioribus dicens mihi: “Hi, qui amicti sunt stolis albis, qui sunt et unde venerunt?”. (Apocalypsis Ioannis 7, 13)