Fundar 139 Resultados para: Vineam fructum
Simile est enim regnum cae lorum homini patri familias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam; (Evangelium secundum Matthaeum 20, 1)
conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 2)
et illis dixit: “Ite et vos in vineam; et, quod iustum fuerit, dabo vobis”. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 4)
Dicunt ei: “Quia nemo nos conduxit”. Dicit illis: “Ite et vos in vineam”. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 7)
Aliam parabolam audite. Homo erat pater familias, qui plantavit vineam et saepem circumdedit ei et fodit in ea torcular et aedificavit turrim et locavit eam agricolis et peregre profectus est. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 33)
Et apprehensum eum eiecerunt extra vineam et occiderunt. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 39)
Aiunt illi: “Malos male perdet et vineam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 41)
Et aliud cecidit in spinas, et ascenderunt spinae et suffocaverunt illud, et fructum non dedit. (Evangelium secundum Marcum 4, 7)
Et alia ceciderunt in terram bonam et dabant fructum: ascendebant et crescebant et afferebant unum triginta et unum sexaginta et unum centum”. (Evangelium secundum Marcum 4, 8)
Et respondens dixit ei: “Iam non amplius in aeternum quisquam fructum ex te manducet”. Et audiebant discipuli eius. (Evangelium secundum Marcum 11, 14)
Et coepit illis in parabolis loqui: “Vineam pastinavit ho mo et circumdedit saepem et fodit lacum et aedificavit turrim et locavit eam agricolis et peregre profectus est. (Evangelium secundum Marcum 12, 1)
Et apprehendentes eum occiderunt et eiecerunt extra vineam. (Evangelium secundum Marcum 12, 8)