Fundar 35 Resultados para: Vineas

  • Tibi autem hoc erit signum: Comedantur hoc anno, quae colligi poterunt, et in anno secundo, quae sponte nascuntur; in anno autem tertio seminate et metite et plantate vineas et comedite fructum earum. (Liber Isaiae 37, 30)

  • Et aedificabunt domos et habitabunt et plantabunt vineas et comedent fructus earum. (Liber Isaiae 65, 21)

  • Adhuc plantabis vineas in montibus Samariae; plantabunt plantantes et vindemiabunt. (Liber Ieremiae 31, 5)

  • et domum non aedificabitis et sementem non seretis et vineas non plantabitis, nec habebitis, sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus vestris, ut vivatis diebus multis super faciem terrae, in qua vos peregrinamini”. (Liber Ieremiae 35, 7)

  • Et de plebe pauperum, qui nihil penitus habebant, dimisit Nabuzardan magister satellitum in terra Iudae; et dedit eis vineas et agros in die illa. (Liber Ieremiae 39, 10)

  • et vineas et arietes temperabit in muros tuos et turres tuas destruet in armatura sua. (Prophetia Ezechielis 26, 9)

  • et habitabunt in ea securi et aedificabunt domos plantabuntque vineas et habitabunt confidenter, cum fecero iudicia in omnibus, qui adversantur eis per circuitum, et scient quia ego Dominus Deus eorum”. (Prophetia Ezechielis 28, 26)

  • et dabo ei vineas eius ex eodem loco et vallem Achor, portam spei, et respondebit ibi iuxta dies iuventutis suae et iuxta dies ascensionis suae de terra Aegypti. (Prophetia Osee 2, 17)

  • Idcirco, pro eo quod conculcastis pauperem et portionem frumenti abstulistis ab eo, domos quadro lapide aedificastis et non habitabitis in eis, vineas plantastis amantissimas et non bibetis vinum earum. (Prophetia Amos 5, 11)

  • Et convertam captivitatem populi mei Israel; et aedificabunt civitates vastatas et inhabitabunt et plantabunt vineas et bibent vinum earum et facient hortos et comedent fructus eorum. (Prophetia Amos 9, 14)

  • Et erunt opes eorum in direptionem, et domus eorum in desertum; et aedificabunt domos et non habitabunt, et plantabunt vineas et non bibent vinum earum”. (Prophetia Sophoniae 1, 13)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina