Fundar 1231 Resultados para: Vobis
Timeamus ergo, ne forte, relicta pollicitatione introeundi in re quiem eius, existimetur aliquis ex vobis deesse; (Epistula ad Hebraeos 4, 1)
Confidimus autem de vobis, dilectissimi, meliora et viciniora saluti, tametsi ita loquimur; (Epistula ad Hebraeos 6, 9)
patientia enim vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem. (Epistula ad Hebraeos 10, 36)
et obliti estis exhortationis, quae vobis tamquam filiis loquitur: “Fili mi, noli neglegere disciplinam Domini neque deficias, dum ab eo argueris: (Epistula ad Hebraeos 12, 5)
Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei; quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. (Epistula ad Hebraeos 13, 7)
Oboedite praepositis vestris et subiacete eis; ipsi enim pervigilant pro animabus vestris quasi rationem reddituri, ut cum gaudio hoc faciant et non gementes; hoc enim non expedit vobis. (Epistula ad Hebraeos 13, 17)
Amplius autem deprecor vos hoc facere, ut quo celerius restituar vobis. (Epistula ad Hebraeos 13, 19)
Rogo autem vos, fratres, sufferte sermonem exhortationis; etenim perpaucis scripsi vobis. (Epistula ad Hebraeos 13, 22)
Gratia cum omnibus vobis. (Epistula ad Hebraeos 13, 25)
dicat autem aliquis de vobis illis: “Ite in pace, calefacimini et saturamini”, non dederitis autem eis, quae necessaria sunt corporis, quid proderit? (Epistula Iacobi 2, 16)
Unde bella et unde lites in vobis? Nonne hinc, ex concupi scentiis vestris, quae militant in membris vestris? (Epistula Iacobi 4, 1)
Subicimini igitur Deo; resistite autem Diabolo, et fugiet a vobis. (Epistula Iacobi 4, 7)