Fundar 20 Resultados para: abscondito
“Maledictus homo, qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito”. Et respondebit omnis populus et dicet: “Amen”. (Liber Deuteronomii 27, 15)
Misit ergo Iosue filius Nun de Settim duos viros exploratores in abscondito et dixit eis; “Ite et considerate terram urbemque Iericho”. Qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis nomine Rahab et quieverunt ibi. (Liber Iosue 2, 1)
Ipse vos arguet, cum in abscondito faciem accipitis. (Liber Iob 13, 10)
et decepit me in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam ore meo, (Liber Iob 31, 27)
SADE. Oculi eius in pauperem respiciunt; insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua. Insidiatur, ut rapiat pauperem; rapit pauperem, dum attrahit in laqueum suum. (Liber Psalmorum 10, 9)
Quoniam occultabit me in tentorio suo in die malorum. Abscondet me in abscondito tabernaculi sui, in petra exaltabit me. (Liber Psalmorum 27, 5)
Abscondes eos in abscondito faciei tuae a conturbatione hominum; proteges eos in tabernaculo a contradictione linguarum. (Liber Psalmorum 31, 21)
In tribulatione invocasti me, et liberavi te, exaudivi te in abscondito tempestatis, probavi te apud aquam Meriba. (Liber Psalmorum 81, 8)
“Aquae furtivae dulciores sunt, et panis in abscondito suavior”. (Liber Proverbiorum 9, 17)
Non in abscondito locutus sum, in loco terrae tenebroso; non dixi semini Iacob: “Frustra quaerite me”. Ego Dominus loquens iustitiam, annuntians recta. (Liber Isaiae 45, 19)
Accedite ad me et audite hoc: Non a principio in abscondito locutus sum; ex tempore, antequam fieret, ibi eram; et nunc Dominus Deus misit me cum spiritu suo. (Liber Isaiae 48, 16)
Quod si hoc non audieritis, in abscondito plorabit anima mea a facie superbiae; plorans plorabit et deducet oculus meus lacrimam, quia captus est grex Domini. (Liber Ieremiae 13, 17)