Fundar 41 Resultados para: apprehendit

  • Cumque pervenisset ad portam Beniamin, erat ibi custos portae nomine Ierias filius Selemiae filii Hananiae; et apprehendit Ieremiam prophetam dicens: “Ad Chaldaeos profugis”. (Liber Ieremiae 37, 13)

  • Dissoluta est Damascus, versa in fugam; tremor apprehendit eam, angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem. (Liber Ieremiae 49, 24)

  • Audivit rex Babylonis famam eorum, et dissolutae sunt manus eius; angustia apprehendit eum, dolor quasi parturientem. (Liber Ieremiae 50, 43)

  • Emisit similitudinem manus et apprehendit me in cincinno capitis mei; et elevavit me spiritus inter terram et caelum et adduxit in Ierusalem, in visionibus Dei, iuxta ostium interius, quod respiciebat aquilonem, ubi erat statutum idolum zeli ad provocandam aemulationem. (Prophetia Ezechielis 8, 3)

  • Tunc apprehendit sacerdotes et uxores et filios eorum, et ostenderunt ei abscondita ostiola, per quae ingrediebantur et consumebant, quae erant super mensam. (Prophetia Danielis 14, 21)

  • Et apprehendit eum angelus Domini in vertice eius et portavit eum capillo capitis sui posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui. (Prophetia Danielis 14, 36)

  • Die regis nostri infirmi facti sunt principes ardore vini, quod apprehendit protervos. (Prophetia Osee 7, 5)

  • Continuo autem Iesus extendens manum apprehendit eum et ait illi: “Modicae fidei, quare dubitasti?”. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 31)

  • Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum; et repleti sunt timore dicentes: “Vidimus mirabilia hodie”. (Evangelium secundum Lucam 5, 26)

  • et ecce spiritus apprehendit illum, et subito clamat, et dissipat eum cum spuma et vix discedit ab eo dilanians eum; (Evangelium secundum Lucam 9, 39)

  • Haec verba locutus est in gazophylacio docens in templo; et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora eius. (Evangelium secundum Ioannem 8, 20)

  • Tunc ergo apprehendit Pi latus Iesum et flagellavit. (Evangelium secundum Ioannem 19, 1)


“Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus”. São Padre Pio de Pietrelcina