Fundar 50 Resultados para: aurea

  • Inauris aurea et margaritum fulgens sapiens, qui arguit super aurem audientem. (Liber Proverbiorum 25, 12)

  • sicut in fabricatione aurea signum est smaragdi, sic numerus musicorum in iucundo et moderato vino. (Liber Ecclesiasticus 32, 8)

  • Corona aurea super mitram eius, lamina cum signo sanctitatis, gloria honoris, opus virtutis et desideria oculorum, perfecta pulchritudo. (Liber Ecclesiasticus 45, 14)

  • In die illa proiciet homo idola sua argentea et simulacra sua aurea, quae fecerat sibi, ut adoraret, ad talpas et vespertiliones. (Liber Isaiae 2, 20)

  • In die enim illa abiciet vir idola argentea sua et idola aurea sua, quae fecerunt vobis manus vestrae in peccatum; (Liber Isaiae 31, 7)

  • et pelves et thymiamateria et phialas et lebetes et candelabra et mortaria et cyathos, quotquot aurea aurea, et quotquot argentea argentea, tulit magister satellitum; (Liber Ieremiae 52, 19)

  • Balthasar ergo praecepit iam temulentus, ut afferrentur vasa aurea et argentea, quae asportaverat Nabuchodonosor pater eius de templo, quod fuit in Ierusalem, ut biberent in eis rex et optimates eius uxoresque eius et concubinae. (Prophetia Danielis 5, 2)

  • Tunc allata sunt vasa aurea, quae asportaverat de templo, quod fuerat in Ierusalem; et biberunt in eis rex et optimates eius, uxores et concubinae illius: (Prophetia Danielis 5, 3)

  • Tunc, iubente Balthasar, indutus est Daniel purpura, et circumdata est torques aurea collo eius, et praedicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno suo. (Prophetia Danielis 5, 29)

  • In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia, et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in ignominiam; (Epistula II ad Timotheum 2, 20)

  • aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna et virga Aaron, quae fronduerat, et tabulae testamenti, (Epistula ad Hebraeos 9, 4)

  • Et conversus sum, ut viderem vocem, quae loquebatur mecum; et conversus vidi septem candelabra aurea (Apocalypsis Ioannis 1, 12)


“Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação. Que Ela lhe sirva de doce modelo e inspiração na virtude da santa humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina