Fundar 140 Resultados para: aurum

  • Tamquam aurum in fornace probavit illos et quasi holocausti hostiam accepit illos, (Liber Sapientiae 3, 6)

  • nec comparavi illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tamquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius. (Liber Sapientiae 7, 9)

  • Infelices autem, et in rebus mortuis sunt spes illorum, qui appellaverunt deos opera manuum hominum, aurum et argentum, artis inventionem et similitudines animalium aut lapidem inutilem, opus manus antiquae. (Liber Sapientiae 13, 10)

  • quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis. (Liber Ecclesiasticus 2, 5)

  • Noli discedere a muliere sensata et bona, quam sortitus es in timore Domini; gratia enim verecundiae illius super aurum. (Liber Ecclesiasticus 7, 21)

  • multos enim perdidit aurum, et argentum etiam cor regum subvertit. (Liber Ecclesiasticus 8, 3)

  • Viro tenaci sine ratione est substantia; et homini livido ad quid aurum? (Liber Ecclesiasticus 14, 3)

  • Aurum tuum et argentum tuum obsigna et verbis tuis facito stateram et frenos ori tuo rectos. (Liber Ecclesiasticus 28, 29)

  • Pone thesaurum tuum in praeceptis Altissimi, et proderit tibi magis quam aurum. (Liber Ecclesiasticus 29, 14)

  • Qui aurum diligit, non iustificabitur, et, qui insequitur lucrum, in eo oberrabit. (Liber Ecclesiasticus 31, 5)

  • Lignum offensionis est aurum sacrificantium; vae illis, qui sectantur illud: et omnis imprudens capietur in illo. (Liber Ecclesiasticus 31, 7)

  • Beatus dives, qui inventus est sine macula et qui post aurum non abiit nec speravit in pecunia et thesauris. (Liber Ecclesiasticus 31, 8)


“Não se fixe voluntariamente naquilo que o inimigo da alma lhe apresenta.” São Padre Pio de Pietrelcina