Fundar 8 Resultados para: calceamentum
At ille: “Ne appropies, inquit, huc; solve calceamentum de pedibus tuis; locus enim, in quo stas, terra sancta est”. (Liber Exodus 3, 5)
accedet mulier ad eum coram senioribus et tollet calceamentum de pede eius spuetque in faciem illius et dicet: “Sic fit homini, qui non aedificat domum fratris sui”. (Liber Deuteronomii 25, 9)
Et dixit princeps exercitus Domini ad Iosue: “Solve calceamentum de pedibus tuis; locus enim, in quo stas, sanctus est”. Fecitque Iosue, ut sibi fuerat imperatum. (Liber Iosue 5, 16)
Hic autem erat mos antiquitus in Israel pro redemptione et commutatione: ut esset firma concessio, solvebat homo calceamentum suum et dabat proximo suo. Hoc erat testimonium cessionis in Israel. (Liber Ruth 4, 7)
Dixit ergo propinquus ad Booz: “Eme tibi”. Et solvit calceamentum suum de pede suo. (Liber Ruth 4, 8)
Moab olla lavacri mei. Super Idumaeam extendam calceamentum meum, super Philistaeam vociferabor”. (Liber Psalmorum 60, 10)
Moab lebes lavacri mei; super Idumaeam extendam calceamentum meum, super Philistaeam vociferabor”. (Liber Psalmorum 108, 10)
Dixit autem illi Dominus: “Solve calceamentum pedum tuorum; locus enim, in quo stas, terra sancta est. (Actus Apostolorum 7, 33)