Fundar 50 Resultados para: captivitatem

  • et mortem fratrum nostrorum et captivitatem terrae et desertionem hereditatis nostrae reducet in caput nostrum in gentibus, ubicumque servierimus. Et erimus in offendiculum et in improperium ante omnes, qui possidebunt nos, (Liber Iudith 8, 22)

  • Et dedisti mulieres eorum in praedam et filias in captivitatem et omnia spolia in divisionem filiorum a te delectorum, qui zelaverunt zelum tuum et abominaverunt coinquinationem sanguinis sui et invocaverunt te in adiutorium. Deus, Deus meus, exaudi me viduam. (Liber Iudith 9, 4)

  • Festinabant cursores, qui missi erant, regis imperium explere; statimque in Susan pependit edictum, rege et Aman celebrante convivium, dum civitas ipsa esset conturbata. (15a) Et convivium fecerunt omnes gentes; rex autem et Aman, cum introisset regiam, cum amicis luxuriabatur. (15b) Ubicumque igitur proponebatur exemplum epistulae, ploratio et luctus ingens fiebat apud omnes Iudaeos. (15c) Et invocabant Iudaei Deum patrum suorum et dicebant: (15d) “Domine Deus, tu solus Deus in caelo sursum, et non est alius Deus praeter te. (15e) Si enim fecissemus legem tuam et praecepta, habitassemus cum securitate et pace per omne tempus vitae nostrae. (15f) Nunc autem, quoniam non fecimus praecepta tua, venit super nos omnis tribulatio ista. (15g) Iustus es et clemens et excelsus et magnus, Domine, et omnes viae tuae iudicia. (15h) Et nunc, Domine, non des filios tuos in captivitatem neque uxores nostras in violationem neque in perditionem, qui factus es nobis propitius ab Aegypto usque nunc. (15i) Miserere principali tuae parti et non tradas in infamiam hereditatem tuam, ut hostes dominentur nostri”. (Liber Esther 3, 15)

  • Quis dabit ex Sion salutare Israel? Cum converterit Dominus captivitatem plebis suae, exsultabit Iacob, et laetabitur Israel. (Liber Psalmorum 14, 7)

  • Quis dabit ex Sion salutare Israel? Cum converterit Deus captivitatem plebis suae, exsultabit Iacob, et laetabitur Israel. (Liber Psalmorum 53, 7)

  • Ascendisti in altum, captivam duxisti captivitatem; accepisti in donum homines, ut etiam rebelles habitent apud Dominum Deum. (Liber Psalmorum 68, 19)

  • Et tradidit in captivitatem virtutem suam et pulchritudinem suam in manus inimici. (Liber Psalmorum 78, 61)

  • Complacuisti tibi, Domine, in terra tua, convertisti captivitatem Iacob. (Liber Psalmorum 85, 2)

  • Canticum ascensionum. In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus quasi somniantes. (Liber Psalmorum 126, 1)

  • Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrentes in austro. (Liber Psalmorum 126, 4)

  • Et cognovit Ionathas et misit ad eum legatos componere pacem cum ipso et reddere ei captivitatem. (Liber I Maccabaeorum 9, 70)

  • et reddidit ei captivitatem, quam prius erat praedatus de terra Iudae, et conversus abiit in terram suam et non apposuit amplius venire in fines eius. (Liber I Maccabaeorum 9, 72)


“Seja paciente nas aflições que o Senhor lhe manda.” São Padre Pio de Pietrelcina