Fundar 8 Resultados para: cubilibus
Irascimini et nolite peccare; loquimini in cordibus vestris, in cubilibus vestris et conquiescite. (Liber Psalmorum 4, 5)
Oritur sol, et congregantur et in cubilibus suis recumbunt. (Liber Psalmorum 104, 22)
Iubilent sancti in gloria, laetentur in cubilibus suis. (Liber Psalmorum 149, 5)
Veni de Libano, sponsa, veni de Libano, ingredere; respice de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum. (Canticum Canticorum 4, 8)
Et terra arida erit in stagnum, et sitiens in fontes aquarum; in cubilibus, in quibus dracones habitabant, erit locus calami et iunci. (Liber Isaiae 35, 7)
Et non clamaverunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis; super triticum et vinum se incidebant, contumaces sunt adversum me. (Prophetia Osee 7, 14)
Vae, qui cogitant iniquitatem et operantur malum in cubilibus suis! In luce matutina faciunt illud, quoniam est in potestate manus eorum. (Prophetia Michaeae 2, 1)
Sicut in die honeste ambulemus: non in comissationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione; (Epistula ad Romanos 13, 13)