Fundar 42 Resultados para: datum
Et datum est ei os loquens magna et blasphemias, et data est illi potestas facere menses quadraginta duos. (Apocalypsis Ioannis 13, 5)
Et datum est illi bellum facere cum sanctis et vincere illos, et data est ei potestas super omnem tribum et populum et linguam et gentem. (Apocalypsis Ioannis 13, 7)
Et datum est illi, ut daret spiritum imagini bestiae, ut et loquatur imago bestiae; et faciat, ut quicumque non adoraverint imaginem bestiae, occidantur. (Apocalypsis Ioannis 13, 15)
Et quartus effudit phialam suam in solem; et datum est illi aestu afficere homines in igne. (Apocalypsis Ioannis 16, 8)
Et datum est illi, ut cooperiat se byssino splendenti mundo: byssinum enim iustificationes sunt sanctorum”. (Apocalypsis Ioannis 19, 8)
Et vidi thronos, et sederunt super eos, et iudicium datum est illis; et animas decollatorum propter testimonium Iesu et propter verbum Dei, et qui non adoraverunt bestiam neque imaginem eius nec acceperunt characterem in frontibus et in manibus suis; et vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annis. (Apocalypsis Ioannis 20, 4)