Fundar 10 Resultados para: diligitis
Filii hominum, usquequo gravi corde? Ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium? (Liber Psalmorum 4, 3)
Qui diligitis Dominum, odite malum; custodit ipse animas sanctorum suorum, de manu peccatoris liberabit eos. (Liber Psalmorum 97, 10)
“Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et derisores sibi derisionem cupient, et imprudentes odibunt scientiam? (Liber Proverbiorum 1, 22)
Laetamini cum Ierusalem et exsultate in ea, omnes, qui diligitis eam; gaudete cum ea gaudio, universi, qui lugebatis super eam, (Liber Isaiae 66, 10)
et sacrificate de fermentato laudem et vocate voluntarias oblationes et annuntiate; sic enim diligitis, filii Israel”, dicit Dominus Deus. (Prophetia Amos 4, 5)
Sed odio habetis bonum et diligitis malum. Violenter tollitis pelles eorum desuper eos et carnem eorum desuper ossibus eorum. (Prophetia Michaeae 3, 2)
Et si diligitis eos, qui vos diligunt, quae vobis est gratia? Nam et peccatores diligentes se diligunt. (Evangelium secundum Lucam 6, 32)
Vae vobis pharisaeis, quia diligitis primam cathedram in synagogis et salutationes in foro! (Evangelium secundum Lucam 11, 43)
Si diligitis me, mandata mea servabitis; (Evangelium secundum Ioannem 14, 15)
Quem cum non videritis, diligitis; in quem nunc non videntes, credentes autem, exsultatis laetitia inenarrabili et glorificata, (Epistula I Petri 1, 8)