Fundar 49 Resultados para: dives et Lazarus
Erat autem Ioachim dives valde, et erat ei pomerium vicinum domui suae; et ad ipsum confluebant Iudaei, eo quod esset honorabilior omnium. (Prophetia Danielis 13, 4)
Et dixit Ephraim: “Verumtamen dives effectus sum, inveni opes mihi, omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem, quam peccavi”. (Prophetia Osee 12, 9)
Quae, qui emunt, occidunt et non dolent; et, qui vendunt ea, dicunt: “Benedictus Dominus! Dives factus sum”. Et pastores eorum non miserentur eorum. (Prophetia Zachariae 11, 5)
Iesus autem dixit discipulis suis: “Amen dico vobis: Dives difficile intrabit in regnum caelorum. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 23)
Cum sero autem factum esset, venit homo dives ab Arimathaea nomine Ioseph, qui et ipse discipulus erat Iesu. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 57)
Sic est qui sibi thesaurizat et non fit in Deum dives”. (Evangelium secundum Lucam 12, 21)
Dicebat autem et ad disci pulos: “Homo quidam erat dives, qui habebat vilicum, et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius. (Evangelium secundum Lucam 16, 1)
Homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et epulabatur cotidie splendide. (Evangelium secundum Lucam 16, 19)
Quidam autem pauper nomine Lazarus iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus (Evangelium secundum Lucam 16, 20)
Factum est autem ut moreretur pauper et portaretur ab angelis in sinum Abrahae; mortuus est autem et dives et sepultus est. (Evangelium secundum Lucam 16, 22)
At dixit Abraham: “Fili, recordare quia recepisti bona tua in vita tua, et Lazarus similiter mala; nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. (Evangelium secundum Lucam 16, 25)
His ille auditis, contristatus est, quia dives erat valde. (Evangelium secundum Lucam 18, 23)