Fundar 154 Resultados para: doctrinam veritas sapientiae
Dicit ei Iesus: “Ego sum via et veritas et vita; nemo venit ad Patrem nisi per me. (Evangelium secundum Ioannem 14, 6)
Sanctifica eos in veritate; sermo tuus veritas est. (Evangelium secundum Ioannem 17, 17)
Dicit ei Pilatus: “Quid est veritas?”. Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Iudaeos et dicit eis: “Ego nullam invenio in eo causam. (Evangelium secundum Ioannem 18, 38)
et non poterant resistere sapientiae et Spiritui, quo loquebatur. (Actus Apostolorum 6, 10)
Tunc proconsul, cum vidisset factum, credidit admirans super doctrinam Domini. (Actus Apostolorum 13, 12)
Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius, quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor? (Epistula ad Romanos 3, 7)
O altitudo divitiarum et sapientiae et scientiae Dei! Quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius! (Epistula ad Romanos 11, 33)
Quaecumque enim antea scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus. (Epistula ad Romanos 15, 4)
Rogo autem vos, fratres, ut observetis eos, qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis; (Epistula ad Romanos 16, 17)
Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non per sublimita tem sermonis aut sapientiae annuntians vobis mysterium Dei. (Epistula I ad Corinthios 2, 1)
et sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus sapientiae verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis, (Epistula I ad Corinthios 2, 4)
quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae sed in doctis Spiritus verbis, spiritalibus spiritalia comparantes. (Epistula I ad Corinthios 2, 13)