Fundar 154 Resultados para: doctrinam veritas sapientiae
Timor Domini disciplina sapientiae, et gloriam praecedit humilitas. (Liber Proverbiorum 15, 33)
Qui sapiens est corde, appellabitur prudens; et dulcedo labiorum addet doctrinam. (Liber Proverbiorum 16, 21)
Cor sapientis erudiet os eius et labiis eius addet doctrinam. (Liber Proverbiorum 16, 23)
Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiae. (Liber Proverbiorum 18, 4)
Cor prudens possidebit scientiam, et auris sapientium quaerit doctrinam. (Liber Proverbiorum 18, 15)
Acquiesce, fili, ut audias doctrinam nec erres a sermonibus scientiae. (Liber Proverbiorum 19, 27)
Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus eius. (Liber Proverbiorum 20, 28)
Inclina aurem tuam et audi verba sapientium, appone autem cor ad doctrinam meam, (Liber Proverbiorum 22, 17)
In auribus insipientium ne loquaris, quia despicient doctrinam eloquii tui. (Liber Proverbiorum 23, 9)
Introduc ad doctrinam cor tuum et aures tuas ad verba scientiae. (Liber Proverbiorum 23, 12)
Veritatem eme et noli vendere; sapientiam eme et doctrinam et intellegentiam. (Liber Proverbiorum 23, 23)
Stude sapientiae, fili mi, et laetifica cor meum, ut possim exprobranti mihi respondere sermonem. (Liber Proverbiorum 27, 11)