Fundar 52 Resultados para: egredietur
Aufer scorias de argento, et egredietur vas pro argentario. (Liber Proverbiorum 25, 4)
Et egredietur virga de stirpe Iesse, et flos de radice eius ascendet; (Liber Isaiae 11, 1)
“Ne laeteris, Philisthaea omnis tu, quoniam comminuta est virga percussoris tui; de radice enim colubri egredietur regulus, et semen eius draco volans. (Liber Isaiae 14, 29)
Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum; et revelabit terra sanguinem suum et non operiet ultra interfectos suos”. (Liber Isaiae 26, 21)
Dominus sicut fortis egredietur, sicut vir proeliator suscitabit zelum; vociferabitur et conclamabit, super inimicos suos praevalebit. (Liber Isaiae 42, 13)
sic erit verbum meum, quod egredietur de ore meo: non revertetur ad me vacuum, sed faciet, quaecumque volui, et prosperabitur in his, ad quae misi illud. (Liber Isaiae 55, 11)
et egredietur de eis laus voxque ludentium. Et multiplicabo eos, et non imminuentur, et glorificabo eos, et non attenuabuntur. (Liber Ieremiae 30, 19)
et succendet ignem in delubris deorum Aegypti et comburet ea et captivos ducet illos et excutiet terram Aegypti, sicut pastor pediculis excutit pallium suum, et egredietur inde in pace; (Liber Ieremiae 43, 12)
et ex eis rursum tolles et proicies eos in medio ignis et combures eos igne; ex eo egredietur ignis. Et dices ad omnem domum Israel: (Prophetia Ezechielis 5, 4)
Et dux, qui est in medio eorum, in umeris portabit, in caligine, et egredietur; parietem perfodient, ut transitus fiat per eum; faciem suam operiet, ut non videat oculo terram. (Prophetia Ezechielis 12, 12)
Pro eo autem quod occidi in te iustum et impium, idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem, ab austro ad aquilonem, (Prophetia Ezechielis 21, 9)
Princeps, ut princeps ipse sedebit in ea, ut comedat panem coram Domino; per viam vestibuli portae ingredietur et per eandem viam egredietur”. (Prophetia Ezechielis 44, 3)