Fundar 4276 Resultados para: eius

  • et ait: “Donavit me Deus dono bono; hac vice honorabit me maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios”; et idcirco appellavit nomen eius Zabulon. (Liber Genesis 30, 20)

  • Dixitque Laban: “Tumulus iste testis erit inter me et te hodie”; et idcirco appellatum est nomen eius Galed (id est Tumulus testis) (Liber Genesis 31, 48)

  • et addetis: Ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur. Dixit enim: Placabo illum muneribus, quae praecedunt, et postea videbo faciem eius: forsitan propitiabitur mihi”. (Liber Genesis 32, 21)

  • Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit acetabulum femoris eius, et statim luxatum est acetabulum femoris Iacob, cum luctaretur cum illo. (Liber Genesis 32, 26)

  • Et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio, Liam vero et filios eius in secundo loco, Rachel autem et Ioseph novissimos. (Liber Genesis 33, 2)

  • Currens itaque Esau obviam fratri suo amplexatus est eum; stringensque collum eius osculatus est eum, et fleverunt. (Liber Genesis 33, 4)

  • Et conglutinata est anima eius cum ea, et amavit puellam et locutus est ad cor eius. (Liber Genesis 34, 3)

  • Sed et Sichem ad patrem et ad fratres eius ait: “Inveniam gratiam coram vobis et, quaecumque statueritis, dabo. (Liber Genesis 34, 11)

  • Responderunt filii Iacob Sichem et Hemmor patri eius in dolo ob stuprum sororis: (Liber Genesis 34, 13)

  • Placuit oblatio eorum Hemmor et Sichem filio eius, (Liber Genesis 34, 18)

  • Ingressique portam urbis, Hemmor et Sichem filius eius locuti sunt ad viros civitatis suae: (Liber Genesis 34, 20)

  • Erexitque Iacob titulum super sepulcrum eius; hic est titulus monumenti Rachel usque in praesentem diem. (Liber Genesis 35, 20)


“É sempre necessário ir para a frente, nunca para trás, na vida espiritual. O barco que pára em vez de ir adiante é empurrado para trás pelo vento.” São Padre Pio de Pietrelcina