Fundar 53 Resultados para: estote
Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis. (Epistula ad Ephesios 4, 32)
Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi, (Epistula ad Ephesios 5, 1)
Coimitatores mei estote, fratres, et observate eos, qui ita ambulant, sicut habetis formam nos. (Epistula ad Philippenses 3, 17)
Et pax Christi dominetur in cordibus vestris, ad quam et vocati estis in uno corpore. Et grati estote. (Epistula ad Colossenses 3, 15)
Mulieres, subditae estote viris, sicut oportet in Domino. (Epistula ad Colossenses 3, 18)
Salutatio mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum. (Epistula ad Colossenses 4, 18)
Hortamur autem vos, fratres: corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, longanimes estote ad omnes. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 14)
Estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmetipsos. (Epistula Iacobi 1, 22)
Miseri estote et lugete et plorate; risus vester in luctum convertatur, et gaudium in maerorem. (Epistula Iacobi 4, 9)
Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terrae, patienter ferens, donec accipiat imbrem temporaneum et serotinum. (Epistula Iacobi 5, 7)
Patientes estote, et vos, confirmate corda vestra, quoniam adventus Domini appropinquavit. (Epistula Iacobi 5, 8)
Subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum: sive regi quasi praecellenti (Epistula I Petri 2, 13)