Fundar 44 Resultados para: familia

  • Sadoc etiam iuvenis fortissimus et familia eius principes viginti duo. (Liber I Paralipomenon 12, 29)

  • Erat autem Iahath prior, Ziza secundus; porro Iehus et Beria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia unaque domo computati sunt. (Liber I Paralipomenon 23, 11)

  • Et recensita erat universa familia omnis turmae, tam pro uxoribus quam liberis eorum utriusque sexus, quia in fidelitate servitii ipsorum sanctificati erant omnes. (Liber II Paralipomenon 31, 18)

  • Et fuit possessio eius septem milia ovium et tria milia camelorum, quingenta quoque iuga boum et quingentae asinae ac familia multa nimis; eratque vir ille magnus inter omnes Orientales. (Liber Iob 1, 3)

  • et planget terra, singulae familiae seorsum: familia domus David seorsum et mulieres eorum seorsum; familia domus Nathan seorsum et mulieres eorum seorsum; (Prophetia Zachariae 12, 12)

  • familia domus Levi seorsum et mulieres eorum seorsum; familia Semei seorsum et mulieres eorum seorsum; (Prophetia Zachariae 12, 13)

  • Quod et si familia Aegypti non ascenderit et non venerit, super eos erit plaga, qua percutit Dominus gentes, quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem Tabernaculorum. (Prophetia Zachariae 14, 18)

  • Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam in civitatem David, quae vocatur Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David, (Evangelium secundum Lucam 2, 4)


“Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação.” São Padre Pio de Pietrelcina