Fundar 31 Resultados para: ferrum
Tharsis negotiatrix tua propter multitudinem cunctarum divitiarum; argentum, ferrum, stannum plumbumque dederunt pro mercibus tuis. (Prophetia Ezechielis 27, 12)
et vinum de Uzal pro mercibus tuis dederunt; ferrum fabrefactum, cassia et calamus in commutatione tua erat. (Prophetia Ezechielis 27, 19)
tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, aes, argentum et aurum, et fuerunt quasi folliculus ex areis aestivis, et rapuit ea ventus, nullusque locus inventus est eis; lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus et implevit universam terram. (Prophetia Danielis 2, 35)
Et regnum quartum erit robustum velut ferrum; quomodo ferrum comminuit et domat omnia, et sicut ferrum comminuens conteret et comminuet omnia haec. (Prophetia Danielis 2, 40)
Porro quia vidisti pedum et digitorum partem testae figuli et partem ferream, regnum divisum erit; et robur ferri erit ei, secundum quod vidisti ferrum mixtum testae ex luto. (Prophetia Danielis 2, 41)
Quod autem vidisti ferrum mixtum testae ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhaerebunt sibi, sicuti ferrum misceri non potest testae. (Prophetia Danielis 2, 43)
Secundum quod vidisti quod de monte abscisus est lapis sine manibus et comminuit testam et ferrum et aes et argentum et aurum, Deus magnus ostendit regi, quae ventura sunt postea; et verum est somnium et fidelis interpretatio eius”. (Prophetia Danielis 2, 45)