Fundar 282 Resultados para: fornicata idololatria Moab et sacrificium

  • Quomodo victa est, et ululaverunt? Quomodo vertit dorsum Moab et confusus est? Eritque Moab in derisum et in terrorem omnibus in circuitu suo. (Liber Ieremiae 48, 39)

  • Haec dicit Dominus: Ecce quasi aquila volabit et extendet alas suas ad Moab. (Liber Ieremiae 48, 40)

  • Capta sunt oppida, et munitiones comprehensae sunt, et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis. (Liber Ieremiae 48, 41)

  • Et cessabit Moab esse populus, quoniam contra Dominum gloriatus est. (Liber Ieremiae 48, 42)

  • Pavor et fovea et laqueus super te, o habitator Moab, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 48, 43)

  • Qui fugerit a facie pavoris, cadet in foveam, et, qui conscenderit de fovea, capietur laqueo; adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus. (Liber Ieremiae 48, 44)

  • In umbra Hesebon steterunt sine viribus fugientes, sed ignis egressus est de Hesebon, et flamma de medio Sehon, et devoravit tempora Moab et verticem filiorum tumultus. (Liber Ieremiae 48, 45)

  • Vae tibi, Moab! Periit populus Chamos, quia comprehensi sunt filii tui et filiae tuae in captivitatem. (Liber Ieremiae 48, 46)

  • Et convertam sortem Moab in novissimis diebus”, ait Dominus. Hucusque iudicia Moab. (Liber Ieremiae 48, 47)

  • Et habens fiduciam in pulchritudine tua fornicata es in nomine tuo et exposuisti fornicationem tuam omni transeunti, quisquis fuerit. (Prophetia Ezechielis 16, 15)

  • Et sumens de vestimentis tuis fecisti tibi excelsa variegata et fornicata es super eis, sicut non est factum neque futurum est. (Prophetia Ezechielis 16, 16)

  • Et tulisti vasa decoris tui de auro meo atque argento meo, quae dedi tibi, et fecisti tibi imagines masculinas et fornicata es in eis. (Prophetia Ezechielis 16, 17)


“Se você tem dúvidas sobre a fé é exatamente porque tem fé!” São Padre Pio de Pietrelcina