Fundar 122 Resultados para: fuerunt
Itaque universae civitates Levitarum in medio possessionis filiorum Israel fuerunt quadraginta octo (Liber Iosue 21, 41)
Dixitque ad Zebee et Salmana: “Quales fuerunt viri, quos occidistis in Thabor?”. Qui responderunt: “Similes tui, et unusquisque ex eis quasi filius regis”. (Liber Iudicum 8, 18)
Quibus ille ait: “Fratres mei fuerunt, filii matris meae. Vivit Dominus, si servassetis eos, non vos occiderem!”. (Liber Iudicum 8, 19)
Cui ille respondit: “Si ligatus fuero novis funibus, qui numquam fuerunt in opere, infirmus ero et aliorum hominum similis”. (Liber Iudicum 16, 11)
Fuerunt autem, qui interfecti sunt de Beniamin, decem et octo milia virorum omnes robustissimi pugnatores. (Liber Iudicum 20, 44)
Et Booz maioribus natu et universo populo: “Testes, inquit, vos estis hodie quod acquisierim omnia, quae fuerunt Elimelech et Chelion et Mahalon, tradente Noemi, (Liber Ruth 4, 9)
Et illa dixit: “Utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis”. Et abiit mulier in viam suam et comedit; vultusque illius non fuerunt amplius sicut prius. (Liber I Samuelis 1, 18)
Fuerunt autem filii Saul Ionathan et Isui et Melchisua. Nomina duarum filiarum eius: nomen primogenitae Merob et nomen minoris Michol. (Liber I Samuelis 14, 49)
Porro Cis pater Saul et Ner pater Abner fuerunt filii Abiel. (Liber I Samuelis 14, 51)
Et respondit David sacerdoti et dixit ei: “Equidem, si de mulieribus agitur, continuimus nos ab heri et nudiustertius. Quando egrediebar, fuerunt corpora puerorum sancta, quamvis iter esset profanum. Quanto magis hodie sunt sancti quoad corpora”. (Liber I Samuelis 21, 6)
Et nunc audivi quod tonsores essent apud te. Pastores autem tui erant nobiscum in deserto; numquam eis molesti fuimus, nec aliquando defuit eis quidquam de grege omni tempore, quo fuerunt nobiscum in Carmel. (Liber I Samuelis 25, 7)
Homines isti boni satis fuerunt nobis et non molesti; nec quidquam aliquando periit omni tempore, quo sumus conversati cum eis in deserto. (Liber I Samuelis 25, 15)