Fundar 12 Resultados para: funibus

  • columnaeque atrii per circuitum cum basibus suis et paxilli cum funibus. (Liber Numeri 3, 37)

  • columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et funibus suis; omnia vasa et supellectilem ad numerum accipient sicque portabunt. (Liber Numeri 4, 32)

  • Dixerunt: “Non te occidemus, sed vinctum trademus”. Ligaveruntque eum duobus novis funibus et tulerunt de petra Etam. (Liber Iudicum 15, 13)

  • Cui respondit Samson: “Si septem nerviceis funibus necdum siccis et adhuc humentibus ligatus fuero, deficiam eroque ut ceteri homines”. (Liber Iudicum 16, 7)

  • Cui ille respondit: “Si ligatus fuero novis funibus, qui numquam fuerunt in opere, infirmus ero et aliorum hominum similis”. (Liber Iudicum 16, 11)

  • Et pendebant ex omni parte tentoria lintea et carbasina ac hyacinthina sustentata funibus byssinis atque purpureis, qui argenteis circulis inserti erant et columnis marmoreis fulciebantur; lectuli quoque aurei et argentei dispositi erant super pavimentum smaragdino et pario stratum lapide aliisque varii coloris. (Liber Esther 1, 6)

  • Et si fuerint vincti compedibus et vinciantur funibus paupertatis, (Liber Iob 36, 8)

  • Iniquitates suae capient impium, et funibus peccatorum suorum constringetur. (Liber Proverbiorum 5, 22)

  • Tulerunt ergo Ieremiam et proiecerunt eum in lacum Melchiae filii regis, qui erat in vestibulo custodiae. Et submiserunt Ieremiam funibus. Et in lacu non erat aqua sed lutum; descendit itaque Ieremias in caenum. (Liber Ieremiae 38, 6)

  • et extraxerunt Ieremiam funibus et eduxerunt eum de lacu. Mansit autem Ieremias in vestibulo custodiae. (Liber Ieremiae 38, 13)

  • Mulieres autem circumdatae funibus in viis sedent succendentes furfurem; (Liber Baruch 6, 42)

  • Ipsi negotiatores tui cum vestibus splendidis, involucris hyacinthinis et polymitis texturisque discoloribus, funibus obvolutis et cedris in negotiationibus tuis. (Prophetia Ezechielis 27, 24)


“O mal não se vence com o mal, mas com o bem, que tem em si uma força sobrenatural.” São Padre Pio de Pietrelcina