Fundar 171 Resultados para: homines
Et aspiciens dicebat: “Video homines, quia velut arbores video ambulantes”. (Evangelium secundum Marcum 8, 24)
Et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi; et in via interrogabat discipulos suos dicens eis: “Quem me dicunt esse homines?”. (Evangelium secundum Marcum 8, 27)
Intuens illos Iesus ait: “Apud homines impossibile est sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum”. (Evangelium secundum Marcum 10, 27)
“Sic mihi fecit Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines”. (Evangelium secundum Lucam 1, 25)
Et Iesus proficiebat sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines. (Evangelium secundum Lucam 2, 52)
similiter autem et Iacobum et Ioannem, filios Zebedaei, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Iesus: “Noli timere; ex hoc iam homines eris capiens”. (Evangelium secundum Lucam 5, 10)
Beati eritis, cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis. 23 Gaudete in illa die et exsultate, ecce enim merces vestra multa in caelo; secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum. (Evangelium secundum Lucam 6, 22)
Vae, cum bene vobis dixerint omnes homines! Secundum haec enim faciebant pseudoprophetis patres eorum. (Evangelium secundum Lucam 6, 26)
Et prout vultis, ut faciant vobis homines, facite illis similiter. (Evangelium secundum Lucam 6, 31)
Cui ergo similes dicam homines generationis huius, et cui similes sunt? (Evangelium secundum Lucam 7, 31)
Vae vobis, quia estis ut monumenta, quae non parent, et homines ambulantes supra nesciunt!”. (Evangelium secundum Lucam 11, 44)
At ille ait: “Et vobis legis peritis: Vae, quia oneratis homines oneribus, quae portari non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas! (Evangelium secundum Lucam 11, 46)