Fundar 5093 Resultados para: iam

  • Vovit Iacob etiam votum dicens: “Si fuerit Deus mecum et custodierit me in via hac, per quam ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum et vestimentum ad induendum, (Liber Genesis 28, 20)

  • Cum vidisset Iacob Rachel filiam Laban avunculi sui ovesque Laban avunculi sui, accedens amovit lapidem de ore putei (Liber Genesis 29, 10)

  • Qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae, cucurrit obviam ei; complexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam. Auditis autem omnibus, quae evenerant, (Liber Genesis 29, 13)

  • Quam diligens Iacob ait: “Serviam tibi pro Rachel filia tua minore septem annis”. (Liber Genesis 29, 18)

  • Dixitque ad Laban: “Da mihi uxorem meam, quia iam tempus expletum est, ut ingrediar ad eam”. (Liber Genesis 29, 21)

  • Et vespere sumpsit Liam filiam suam et introduxit ad eum, et venit ad eam. (Liber Genesis 29, 23)

  • Acquievit placito et, hebdomada transacta, dedit ei Laban filiam suam Rachel uxorem, (Liber Genesis 29, 28)

  • Et ingressus etiam ad Rachel amavit eam plus quam Liam serviens apud eum septem annis aliis. (Liber Genesis 29, 30)

  • Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam eius, Rachel sterili permanente. (Liber Genesis 29, 31)

  • Rursumque concepit et peperit filium et ait: “Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi”; vocavitque nomen illius Simeon. (Liber Genesis 29, 33)

  • Illa respondit: “Parumne tibi videtur, quod praeripueris maritum mihi, ut etiam mandragoras filii mei auferas?”. Ait Rachel: “Dormiat ergo tecum hac nocte pro mandragoris filii tui”. (Liber Genesis 30, 15)

  • Et exaudivit Deus Liam, concepitque et peperit Iacob filium quintum (Liber Genesis 30, 17)


“Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só ele nunca nos faltará.” São Padre Pio de Pietrelcina