Fundar 636 Resultados para: illius
Sicut rusticationem ligni ostendit fructus illius, sic verbum ex cogitatu cordis hominis. (Liber Ecclesiasticus 27, 7)
quod, si denudaveris absconsa illius, non persequeris post eum. (Liber Ecclesiasticus 27, 19)
Qui vindicari vult, a Domino inveniet vindictam, et peccata illius servans servabit. (Liber Ecclesiasticus 28, 1)
Ipse, cum caro sit, reservat iram et propitiationem petit a Deo? Quis exorabit pro delictis illius? (Liber Ecclesiasticus 28, 5)
Secundum enim ligna silvae sic ignis exardescit, et secundum virtutem hominis sic iracundia illius erit, et secundum substantiam suam exaltabit iram suam. (Liber Ecclesiasticus 28, 12)
Beatus, qui tectus est ab ea, qui in iracundiam illius non transivit, et qui non attraxit iugum illius et in vinculis eius non est ligatus. (Liber Ecclesiasticus 28, 23)
Iugum enim illius iugum ferreum est, et vinculum illius vinculum aereum est; (Liber Ecclesiasticus 28, 24)
mors illius mors nequissima, et utilis potius infernus quam illa. (Liber Ecclesiasticus 28, 25)
Fenerare proximo tuo in tempore necessitatis illius et iterum redde proximo in tempore suo. (Liber Ecclesiasticus 29, 2)
Non des illi potestatem in iuventute et ne despicias errata illius. (Liber Ecclesiasticus 30, 11)
Doce filium tuum et operare in illo, ne in turpitudinem illius offendas. (Liber Ecclesiasticus 30, 13)
Splendidum cor et bonum in epulis est; epulae enim illius diligenter fiunt. (Liber Ecclesiasticus 30, 27)