Fundar 636 Resultados para: illius

  • In verbo eius stetit aqua sicut congeries, et in sermone oris illius exceptoria aquarum; (Liber Ecclesiasticus 39, 22)

  • Benedictio illius quasi fluvius inundavit (Liber Ecclesiasticus 39, 27)

  • quomodo convertit aquas in salsuginem. Viae illius sanctis directae sunt; sic peccatoribus offensiones in ira eius. (Liber Ecclesiasticus 39, 29)

  • Conteram Assyrium in terra mea et in montibus meis conculcabo eum; et auferetur ab eis iugum eius, et onus illius ab umero eorum tolletur”. (Liber Isaiae 14, 25)

  • Et erit terra Iudae Aegypto in pavorem: omnis, qui illius fuerit recordatus, pavebit a facie consilii Domini exercituum, quod ipse cogitavit super eam. (Liber Isaiae 19, 17)

  • In siccitate frondes illius conterentur; mulieres venient et comburent eas. Ipse enim non est populus sapiens, propterea non miserebitur eius, qui fecit eum, et, qui formavit eum, non parcet ei. (Liber Isaiae 27, 11)

  • In manu servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti: “In multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium, iuga Libani; et succidi excelsa cedrorum eius et electas abietes illius et introivi altitudinem summitatis eius, silvam condensam. (Liber Isaiae 37, 24)

  • Loquimini ad cor Ierusalem et clamate ad eam, quoniam completa est militia eius, expiata est iniquitas illius; suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis. (Liber Isaiae 40, 2)

  • ecce Dominus Deus in virtute venit, et brachium eius dominatur: ecce merces eius cum eo, et praemium illius coram illo. (Liber Isaiae 40, 10)

  • dicit Redemptor noster, Dominus exercituum nomen illius, Sanctus Israel. (Liber Isaiae 47, 4)

  • Et induxi vos in terram hortorum, ut comederetis fructum eius et optima illius; et ingressi contaminastis terram meam et hereditatem meam posuistis in abominationem. (Liber Ieremiae 2, 7)

  • Cumque multiplicati fueritis et creveritis in terra in diebus illis, ait Dominus, non dicent ultra: “Arca testamenti Domini”, neque ascendet super cor, neque recordabuntur illius, nec requiretur, nec fiet ultra. (Liber Ieremiae 3, 16)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina