Fundar 85 Resultados para: inquit
Et ille: “Si inveni, inquit, gratiam coram te, da mihi signum quod tu sis, qui loquaris ad me; (Liber Iudicum 6, 17)
Cui Manue: “Quando, inquit, sermo tuus fuerit expletus, quid circa puerum observare et facere debemus?”. (Liber Iudicum 13, 12)
Mane autem facto, quinta die parabat Levites iter; cui socer rursum: “Oro te, inquit, ut confortes cor tuum”. Et tardabant, donec declinaret dies; et ambo comederunt simul. (Liber Iudicum 19, 8)
Et Ruth: “Hoc quoque, inquit, praecepit mihi, ut tamdiu messoribus eius iungerer, donec omnes segetes meterentur”. (Liber Ruth 2, 21)
Et ille: “Benedicta, inquit, es a Domino, filia; et priorem pietatem posteriore superasti, quia non es secuta iuvenes pauperes sive divites. (Liber Ruth 3, 10)
Et rursum: “Expande, inquit, palliolum tuum, quo operiris, et tene utraque manu”. Qua extendente et tenente, mensus est sex modios hordei et posuit super eam; quae portans ingressa est civitatem (Liber Ruth 3, 15)
Et Booz maioribus natu et universo populo: “Testes, inquit, vos estis hodie quod acquisierim omnia, quae fuerunt Elimelech et Chelion et Mahalon, tradente Noemi, (Liber Ruth 4, 9)
Respondens Anna: “Nequaquam, inquit, domine mi; nam mulier infelix nimis ego sum: vinumque et omne, quod inebriare potest, non bibi, sed effudi animam meam in conspectu Domini. (Liber I Samuelis 1, 15)
Respondens autem, qui nuntiabat: “Fugit, inquit, Israel coram Philisthim, et ruina magna facta est in populo; insuper et duo filii tui mortui sunt, Ophni et Phinees, et arca Dei capta est”. (Liber I Samuelis 4, 17)
Respondens autem Doeg Idumaeus, qui assistebat cum servis Saul: “Vidi, inquit, filium Isai in Nob apud Achimelech filium Achitob; (Liber I Samuelis 22, 9)
“Ubi, inquit, est?”. Et Siba ad regem: “Ecce, ait, in domo est Machir filii Ammiel in Lodabar”. (Liber II Samuelis 9, 4)
Ad quem Absalom: “Haec est, inquit, gratia tua ad amicum tuum? Quare non isti cum amico tuo?”. (Liber II Samuelis 16, 17)