Fundar 337 Resultados para: itaque
Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum. (Epistula ad Romanos 7, 12)
Dices itaque mihi: “Quid ergo adhuc queritur? Voluntati enim eius quis restitit?”. (Epistula ad Romanos 9, 19)
Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum; (Epistula ad Romanos 12, 1)
Itaque, qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit; qui autem resistunt ipsi, sibi damnationem acquirent. (Epistula ad Romanos 13, 2)
Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo. (Epistula ad Romanos 14, 12)
Itaque, quae pacis sunt, sectemur et quae aedificationis sunt in invicem. (Epistula ad Romanos 14, 19)
itaque neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus. (Epistula I ad Corinthios 3, 7)
Itaque nemo glorietur in hominibus. Omnia enim vestra sunt, (Epistula I ad Corinthios 3, 21)
Itaque nolite ante tempus quidquam iudicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium; et tunc laus erit unicuique a Deo. (Epistula I ad Corinthios 4, 5)
Itaque festa celebremus, non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis. (Epistula I ad Corinthios 5, 8)
Hoc itaque dico, fratres, tempus breviatum est; reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint, (Epistula I ad Corinthios 7, 29)
Itaque, qui se existimat stare, videat, ne cadat. (Epistula I ad Corinthios 10, 12)