Fundar 113 Resultados para: iustus
In malitia sua impelletur impius, sperat autem iustus in integritate sua. (Liber Proverbiorum 14, 32)
Turris fortissima nomen Domini; ad ipsum currit iustus et exaltabitur. (Liber Proverbiorum 18, 10)
Qui prior in contentione loquitur, putatur iustus; venit amicus eius et arguet eum. (Liber Proverbiorum 18, 17)
Iustus, qui ambulat in simplicitate sua, beatos post se filios derelinquet. (Liber Proverbiorum 20, 7)
Excogitat Iustus de domo impii, ut praecipitet impios in malum. (Liber Proverbiorum 21, 12)
tota die concupiscit et desiderat; qui autem iustus est, tribuet et non parcit. (Liber Proverbiorum 21, 26)
Septies enim cadet iustus et resurget; impii autem corruent in malum. (Liber Proverbiorum 24, 16)
Qui dicit impio: “Iustus es”, maledicent ei populi, et detestabuntur eum tribus. (Liber Proverbiorum 24, 24)
Fons turbatus pede et vena corrupta iustus cadens coram impio. (Liber Proverbiorum 25, 26)
Fugit impius, nemine persequente; iustus autem quasi leo confidens. (Liber Proverbiorum 28, 1)
In peccato vir iniquus irretitur laqueo, et iustus exsultabit atque gaudebit. (Liber Proverbiorum 29, 6)
Novit iustus causam pauperum, impius ignorat scientiam. (Liber Proverbiorum 29, 7)