Fundar 308 Resultados para: leo rugiet civitatem
et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis, supra quem civitas illorum erat aedificata, ut praecipitarent eum. (Evangelium secundum Lucam 4, 29)
Et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae. Et docebat illos sabbatis; (Evangelium secundum Lucam 4, 31)
Et factum est, deinceps ivit in civitatem, quae vocatur Naim, et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa. (Evangelium secundum Lucam 7, 11)
Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitatem et ca stellum praedicans et evangelizans regnum Dei; et Duodecim cum illo (Evangelium secundum Lucam 8, 1)
Quod ut viderunt factum, qui pascebant, fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in villas. (Evangelium secundum Lucam 8, 34)
“Redi domum tuam et narra quanta tibi fecit Deus”. Et abiit per universam civitatem praedicans quanta illi fecisset Iesus. (Evangelium secundum Lucam 8, 39)
Et reversi apostoli narraverunt illi, quaecumque fecerunt. Et assumptis illis, secessit seorsum ad civitatem, quae vocatur Bethsaida. (Evangelium secundum Lucam 9, 10)
Post haec autem designavit Dominus alios septuaginta duos et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. (Evangelium secundum Lucam 10, 1)
Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate, quae apponuntur vobis, (Evangelium secundum Lucam 10, 8)
In quamcumque civitatem intraveritis, et non receperint vos, exeuntes in plateas eius dicite: (Evangelium secundum Lucam 10, 10)
Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam (Evangelium secundum Lucam 19, 41)
Et dixit ad eos: “Ecce, introeuntibus vobis in civitatem, occurret vobis homo amphoram aquae portans; sequimini eum in domum, in quam intrat. (Evangelium secundum Lucam 22, 10)