Fundar 52 Resultados para: lignis
confringetque eam inter alas, quas non secabit, et adolebit eam sacerdos super altare, lignis super ignem positis: holocaustum est et incensum suavissimi odoris Domino. (Liber Leviticus 1, 17)
Adolebuntque ea filii Aaron in altari super holocausto, quod est super lignis et igne: incensum suavissimi odoris Domino. (Liber Leviticus 3, 5)
Feci igitur arcam de lignis acaciae; cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum, ascendi in montem habens eas in manibus. (Liber Deuteronomii 10, 3)
Disperget te Dominus in omnes populos a summitate terrae usque ad terminos eius, et servies ibi diis alienis, quos et tu ignorasti et patres tui, lignis et lapidibus. (Liber Deuteronomii 28, 64)
Cumque occumberet sol, praecepit Iosue, ut deponerent eos de lignis; et depositos proiecerunt in speluncam, in qua latuerant, et posuerunt super os eius saxa ingentia, quae permanent usque in praesens. (Liber Iosue 10, 27)
Et disputavit super lignis, a cedro, quae est in Libano, usque ad hyssopum, quae egreditur de pariete; et disseruit de iumentis et volucribus et reptilibus et piscibus. (Liber I Regum 5, 13)
Et misit Hiram ad Salomonem dicens: “Audivi, quaecumque mandasti mihi; ego faciam omnem voluntatem tuam in lignis cedrinis et abiegnis. (Liber I Regum 5, 22)
Aedificavit ergo stratum contra omnem domum quinque cubitis altitudinis et iunxit domui lignis cedrinis. (Liber I Regum 6, 10)
Et aedificavit parietes domus intrinsecus tabulis cedrinis; a pavimento domus usque ad summitatem parietum et usque ad laquearia operuit lignis intrinsecus et texit pavimentum domus tabulis abiegnis. (Liber I Regum 6, 15)
Et fecit in Dabir duos cherubim de lignis oleastri decem cubitorum altitudinis. (Liber I Regum 6, 23)
Et pro ingressu Dabir fecit valvas de lignis oleastri postesque cum marginibus quinque. (Liber I Regum 6, 31)
Et in duabus valvis de lignis oleastri scalpsit cherubim et palmas et calices apertos florum et vestivit ea auro operiens tam cherubim quam palmas et cetera auro. (Liber I Regum 6, 32)