Fundar 28 Resultados para: locuta

  • Ingressus est itaque Naaman ad dominum suum et nuntiavit ei dicens: “Sic et sic locuta est puella de terra Israel”. (Liber II Regum 5, 4)

  • Regina quoque Saba, cum audisset famam Salomonis, venit, ut tentaret eum in aenigmatibus in Ierusalem cum magno comitatu et camelis, qui portabant aromata et auri plurimum gemmasque pretiosas. Cumque venisset ad Salomonem, locuta est ei, quaecumque erant in corde suo. (Liber II Paralipomenon 9, 1)

  • Et dixit ad eam Ozias: “Omnia, quaecumque dixisti, in bono corde locuta es, et non est qui resistat verbis tuis, (Liber Iudith 8, 28)

  • Et nunc tu es speciosa in aspectu et bona in verbis tuis. Quoniam, si feceris secundum quod locuta es, Deus tuus erit Deus meus, et tu in domo Nabuchodonosor regis sedebis et eris nominata per omnem terram”. (Liber Iudith 11, 23)

  • Et dixit Iudith ancillae suae, ut staret extra cubiculum et observaret exitum eius sicut cotidie; exire enim se dixit ad orationem suam, et Bagoae locuta est secundum verba haec. (Liber Iudith 13, 3)

  • Et adiecit Esther loqui coram rege et procidit ad pedes eius flevitque et locuta ad eum oravit, ut malitiam Aman Agagitae et machinationes eius pessimas, quas excogitaverat contra Iudaeos, iuberet irritas fieri. (Liber Esther 8, 3)

  • Qui ait ad illam: “Quasi una de stultis mulieribus locuta es! Si bona suscepimus de manu Dei, mala quare non suscipiamus?”. In omnibus his non peccavit Iob labiis suis. (Liber Iob 2, 10)

  • “Si quis est parvulus, veniat ad me”. Et vecordi locuta est: (Liber Proverbiorum 9, 4)

  • “Qui est parvulus, declinet ad me”. Et vecordi locuta est: (Liber Proverbiorum 9, 16)

  • et exsultabunt renes mei, cum locuta fuerint rectum labia tua. (Liber Proverbiorum 23, 16)

  • Manus enim vestrae pollutae sunt sanguine, et digiti vestri iniquitate; labia vestra locuta sunt mendacium, et lingua vestra iniquitatem fatur. (Liber Isaiae 59, 3)

  • Numquid irascetur in perpetuum aut perseverabit in finem?”. Ecce locuta es et fecisti mala et praevaluisti”. (Liber Ieremiae 3, 5)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina