Fundar 334 Resultados para: magna tribulationis

  • et in fronte eius nomen scriptum, mysterium: “Babylon magna, mater fornicationum et abominationum terrae”. (Apocalypsis Ioannis 17, 5)

  • Et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum et de sanguine martyrum Iesu. Et miratus sum, cum vidissem illam, admiratione magna. (Apocalypsis Ioannis 17, 6)

  • Et mulier, quam vidisti, est civitas magna, quae habet regnum super reges terrae”. (Apocalypsis Ioannis 17, 18)

  • Et clamavit in forti voce dicens: “Cecidit, cecidit Babylon magna et facta est habitatio daemoniorum et custodia omnis spiritus immundi et custodia omnis bestiae immundae et odibilis; (Apocalypsis Ioannis 18, 2)

  • longe stantes propter timorem tormentorum eius, dicentes: “Vae, vae, civitas illa magna, Babylon, civitas illa fortis, quoniam una hora venit iudicium tuum!”. (Apocalypsis Ioannis 18, 10)

  • dicentes: “Vae, vae, civitas illa magna, quae amicta erat byssino et purpura et cocco, et deaurata auro et lapide pretioso et margarita, (Apocalypsis Ioannis 18, 16)

  • Et miserunt pulverem super capita sua et clamabant, flentes et lugentes, dicentes: “Vae, vae, civitas illa magna, in qua divites facti sunt omnes, qui habent naves in mari, de opibus eius, quoniam una hora desolata est! (Apocalypsis Ioannis 18, 19)

  • Et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum et misit in mare dicens: “Impetu sic mittetur Babylon magna illa civitas et ultra iam non invenietur. (Apocalypsis Ioannis 18, 21)

  • quia vera et iusta iudicia eius; quia iudicavit de meretrice magna, quae corrupit terram in prostitutione sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus eius!”. (Apocalypsis Ioannis 19, 2)

  • Et vidi unum angelum stantem in sole, et clamavit voce magna dicens omnibus avibus, quae volabant per medium caeli: “Venite, congregamini ad cenam magnam Dei, (Apocalypsis Ioannis 19, 17)


Uma filha espiritual perguntou a Padre Pio: “O Senhor cura tantas pessoas, por que não cura esta sua filha espiritual?” Padre Pio respondeu-lhe em voz baixa: “E não nos oferecemos a Deus?” São Padre Pio de Pietrelcina