Fundar 338 Resultados para: manum

  • ut cognoscant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum, et ut vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore”. (Liber Iosue 4, 25)

  • Iosue vero non contraxit manum, quam in sublime porrexerat tenens acinacem, donec interficerentur omnes habitatores Hai. (Liber Iosue 8, 26)

  • Veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis et Iosue filii Nun et principum dicentes: “Dominus praecepit per manum Moysi, ut daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum”. Deditque eis iuxta imperium Domini possessionem in medio fratrum patris earum. (Liber Iosue 17, 4)

  • Separate vobis urbes fugitivorum, de quibus locutus sum ad vos per manum Moysi, (Liber Iosue 20, 2)

  • locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan atque dixerunt: “Dominus praecepit per manum Moysi, ut darentur nobis urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta”. (Liber Iosue 21, 2)

  • Dederuntque filii Israel Levitis civitates illas et suburbana earum, sicut praecepit Dominus per manum Moysi, singulis sorte tribuentes. (Liber Iosue 21, 8)

  • Dimisitque eos, ut in ipsis experiretur Israelem, utrum audiret mandata Domini, quae praeceperat patribus eorum per manum Moysi, an non. (Liber Iudicum 3, 4)

  • Extenditque Aod manum sinistram et tulit sicam de dextro femore suo infixitque eam in ventre eius (Liber Iudicum 3, 21)

  • Sinistram manum misit ad clavum et dextram ad fabrorum malleum: percussitque Sisaram quaerens in capite vulneri locum et tempus valide perforans. (Liber Iudicum 5, 26)

  • Dixitque Gedeon ad Deum: “Si salvum facis per manum meam Israel, sicut locutus es, (Liber Iudicum 6, 36)

  • ponam vellus lanae in area: si ros in solo vellere fuerit, et in omni terra siccitas, sciam quod per manum meam, sicut locutus es, liberabis Israel”. (Liber Iudicum 6, 37)

  • Qui dixit puero tenenti manum suam: “Dimitte me, ut tangam columnas, quibus imminet domus, et recliner super eas et paululum requiescam”. (Liber Iudicum 16, 26)


“A prática das bem-aventuranças não requer atos de heroísmo, mas a aceitação simples e humilde das várias provações pelas quais a pessoa passa.” São Padre Pio de Pietrelcina