Fundar 102 Resultados para: matris

  • Alias autem et vere soror mea est, filia patris mei et non filia matris meae, et duxi eam in uxorem. (Liber Genesis 20, 12)

  • Cucurrit itaque puella et nuntiavit in domum matris suae omnia, quae evenerant. (Liber Genesis 24, 28)

  • qui introduxit eam in tabernaculum Sarae matris suae et accepit Rebeccam uxorem; et dilexit eam et consolatus est a morte matris suae. (Liber Genesis 24, 67)

  • Et serviant tibi populi, et adorent te nationes; esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuae. Qui maledixerit tibi, sit maledictus; et, qui benedixerit tibi, sit benedictus!”. (Liber Genesis 27, 29)

  • surge, vade in Paddanaram ad domum Bathuel patris matris tuae et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui. (Liber Genesis 28, 2)

  • Cumque dimisisset eum Isaac, profectus est in Paddanaram ad Laban filium Bathuel Aramaei fratrem Rebeccae matris Iacob et Esau. (Liber Genesis 28, 5)

  • Primitias primarum frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei tui. Non coques haedum in lacte matris suae. (Liber Exodus 23, 19)

  • Primitias frugum terrae tuae afferes in domum Domini Dei tui. Non coques haedum in lacte matris suae”. (Liber Exodus 34, 26)

  • Turpitudinem patris et turpitudinem matris tuae non discooperies: mater tua est, non revelabis turpitudinem eius. (Liber Leviticus 18, 7)

  • Turpitudinem sororis matris tuae non revelabis, eo quod caro sit matris tuae. (Liber Leviticus 18, 13)

  • Qui acceperit sororem suam filiam patris sui vel filiam matris suae et viderit turpitudinem eius, illaque conspexerit fratris ignominiam, nefaria res est; occidentur in conspectu populi sui, eo quod turpitudinem sororis suae revelaverit, portabit iniquitatem suam. (Liber Leviticus 20, 17)

  • “Bos, ovis et capra, cum genita fuerint, septem diebus erunt sub ubere matris suae; die autem octavo et deinceps erunt acceptabile munus incensi Domino. (Liber Leviticus 22, 27)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina