Fundar 162 Resultados para: mecum

  • Dicit ei Petrus: “Non lavabis mihi pedes in aeternum!”. Respondit Iesus ei: “Si non lavero te, non habes partem mecum”. (Evangelium secundum Ioannem 13, 8)

  • sed et vos testimonium perhibetis, quia ab initio mecum estis. (Evangelium secundum Ioannem 15, 27)

  • Ecce venit hora et iam venit, ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis; et non sum solus, quia Pater mecum est. (Evangelium secundum Ioannem 16, 32)

  • Pater, quod dedisti mihi, volo, ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi. (Evangelium secundum Ioannem 17, 24)

  • Dixit autem Spiritus mihi, ut irem cum illis nihil haesitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri. (Actus Apostolorum 11, 12)

  • ipsi scitis quoniam ad ea, quae mihi opus erant et his, qui mecum sunt, ministraverunt manus istae. (Actus Apostolorum 20, 34)

  • Et, qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt eius, qui loquebatur mecum. (Actus Apostolorum 22, 9)

  • die media in via vidi, rex, de caelo supra splendorem solis circumfulgens me lumen et eos, qui mecum simul ibant; (Actus Apostolorum 26, 13)

  • Obsecro autem vos, fratres, per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus, ut concertemini mecum in orationibus pro me ad Deum, (Epistula ad Romanos 15, 30)

  • gratia autem Dei sum id, quod sum, et gratia eius in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi; non ego autem, sed gratia Dei mecum. (Epistula I ad Corinthios 15, 10)

  • quod si dignum fuerit, ut et ego eam, mecum ibunt. (Epistula I ad Corinthios 16, 4)

  • ne, cum venerint mecum Macedones et invenerint vos imparatos, erubescamus nos, ut non dicam vos, in hac substantia. (Epistula II ad Corinthios 9, 4)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina