Fundar 229 Resultados para: nihil
Nihil enim intulimus in mundum, quia nec auferre quid possumus; (Epistula I ad Timotheum 6, 7)
Haec commone testificans coram Deo verbis non contendere: in nihil utile est, nisi ad subversionem audientium. (Epistula II ad Timotheum 2, 14)
Omnia munda mundis; coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum, sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia. (Epistula ad Titum 1, 15)
in verbo sano irreprehensibilem, ut is, qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis. (Epistula ad Titum 2, 8)
Zenam legis peritum et Apollo sollicite instrue, ut nihil illis desit. (Epistula ad Titum 3, 13)
Sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset sed voluntarium. (Epistulam ad Philemonem 1, 14)
omnia subiecisti sub pedibus eius”. In eo enim quod ei omnia subiecit, nihil dimisit non subiectibile ei. Nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei; (Epistula ad Hebraeos 2, 8)
manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster, in quam tribum nihil de sacerdotibus Moyses locutus est. (Epistula ad Hebraeos 7, 14)
nihil enim ad perfectum adduxit lex; introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum. (Epistula ad Hebraeos 7, 19)
Postulet autem in fide nihil haesitans; qui enim haesitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur. (Epistula Iacobi 1, 6)
cui enim non praesto sunt haec, caecus est et nihil procul cernens, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum. (Epistula II Petri 1, 9)
pro nomine enim profecti sunt, nihil accipientes a gentilibus. (Epistula III Ioannis 1, 7)