Fundar 523 Resultados para: nomina filiorum Noe
Flagellatique sunt praefecti filiorum Israel, quos constituerant super eos exactores pharaonis dicentes: “Quare non implestis mensuram laterum sicut prius, nec heri nec hodie?”. (Liber Exodus 5, 14)
Veneruntque praefecti filiorum Israel et vociferati sunt ad pharaonem dicentes: “Cur ita agis contra servos tuos? (Liber Exodus 5, 15)
Videbantque se praefecti filiorum Israel in malo, eo quod diceretur eis: “Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies”; (Liber Exodus 5, 19)
Ego audivi gemitum filiorum Israel, quia Aegyptii oppresserunt eos, et recordatus sum pacti mei. (Liber Exodus 6, 5)
Et haec nomina filiorum Levi per cognationes suas: Gerson et Caath et Merari; anni autem vitae Levi fuerunt centum triginta septem. (Liber Exodus 6, 16)
Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die, mortuaque sunt omnia animantia Aegyptiorum; de animalibus vero filiorum Israel nihil omnino periit. (Liber Exodus 9, 6)
Loquimini ad universum coetum filiorum Israel et dicite eis: Decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas. (Liber Exodus 12, 3)
et servabitis eum usque ad quartam decimam diem mensis huius; immolabitque eum universa congregatio filiorum Israel ad vesperam. (Liber Exodus 12, 6)
Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israel et dixit ad eos: “Ite tollentes animal per familias vestras et immolate Pascha. (Liber Exodus 12, 21)
dicetis eis: "Victima Paschae Domino est, quando transivit super domos filiorum Israel in Aegypto percutiens Aegyptios et domos nostras liberans"”. Incurvatusque populus adoravit; (Liber Exodus 12, 27)
Habitatio autem filiorum Israel, qua manserant in Aegypto, fuit quadringentorum triginta annorum. (Liber Exodus 12, 40)
Omnis coetus filiorum Israel faciet illud. (Liber Exodus 12, 47)