Fundar 83 Resultados para: numerus
Fuit autem numerus dierum, quibus habitavit David in regione Philisthinorum, annus et quattuor menses. (Liber I Samuelis 27, 7)
Et fuit numerus dierum, quos commoratus est David imperans in Hebron super domum Iudae, septem annorum et sex mensium. (Liber II Samuelis 2, 11)
Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi, quae est inde a flumine Euphrate; multum quippe gregum eorum numerus creverat in terra Galaad. (Liber I Paralipomenon 5, 9)
Filii quoque dimidiae tribus Manasse possederunt terram a Basan usque Baalhermon et Sanir et montem Hermon; ingens quippe numerus erat. (Liber I Paralipomenon 5, 23)
Filii Bela: Esebon et Ozi et Oziel et Ierimoth et Urai, quinque principes familiarum et ad pugnandum robustissimi; numerus autem eorum viginti duo milia et triginta quattuor. (Liber I Paralipomenon 7, 7)
Omnes hi filii Aser, principes familiarum electi atque fortissimi, capita principum; numerus autem eorum, qui inscripti erant in exercitu ad bellum, viginti sex milia. (Liber I Paralipomenon 7, 40)
et iste numerus robustorum David: Iesbaam filius Hachamon filius Hachamonitis princeps inter triginta; iste levavit hastam suam super trecentos, quos occidit impetu uno. (Liber I Paralipomenon 11, 11)
Sed et per singulos dies veniebant ad David ad auxiliandum ei, usque dum fieret grandis numerus quasi exercitus Dei. (Liber I Paralipomenon 12, 23)
Iste quoque est numerus principum exercitus, qui venerunt ad David, cum esset in Hebron, ut transferrent regnum Saul ad eum iuxta verbum Domini. (Liber I Paralipomenon 12, 24)
Deditque David numerum census, et inventus est omnis Israel numerus mille milia et centum milia virorum educentium gladium; de Iuda autem quadringenta septuaginta milia bellatorum; (Liber I Paralipomenon 21, 5)
Ecce ego in labore meo praeparavi impensas domus Domini: auri talenta centum milia et argenti mille milia talentorum, aeris vero et ferri non est pondus, vincitur enim numerus magnitudine. Ligna et lapides praeparavi; tu autem ad ea adicies. (Liber I Paralipomenon 22, 14)
in auro et argento et aere et ferro, cuius non est numerus. Surge igitur et fac, et erit Dominus tecum”. (Liber I Paralipomenon 22, 16)