Fundar 10 Resultados para: offendiculum

  • Non maledices surdo nec coram caeco pones offendiculum; sed timebis Deum tuum. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 14)

  • Et nunc, dominator domine, siquidem est ignorantia in populo isto, et peccant in Deum suum, inspiciemus quoniam est in illis offendiculum hoc et ascendemus et expugnabimus eos; (Liber Iudith 5, 20)

  • et mortem fratrum nostrorum et captivitatem terrae et desertionem hereditatis nostrae reducet in caput nostrum in gentibus, ubicumque servierimus. Et erimus in offendiculum et in improperium ante omnes, qui possidebunt nos, (Liber Iudith 8, 22)

  • quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum. (Liber Proverbiorum 4, 12)

  • Sed et si conversus iustus a iustitia sua, fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo; ipse morietur, quia non commonuisti eum: in peccato suo morietur, et non erunt in memoria iustitiae eius, quas fecit; sanguinem vero eius de manu tua requiram. (Prophetia Ezechielis 3, 20)

  • Pro eo quod ministraverunt illis in conspectu idolorum suorum et facti sunt domui Israel in offendiculum iniquitatis, idcirco levavi manum meam super eos, dicit Dominus Deus; portabunt iniquitatem suam. (Prophetia Ezechielis 44, 12)

  • Non ergo amplius invicem iudicemus, sed hoc iudicate magis, ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum. (Epistula ad Romanos 14, 13)

  • Noli propter escam destruere opus Dei! Omnia quidem munda sunt, sed malum est homini, qui per offendiculum manducat. (Epistula ad Romanos 14, 20)

  • Videte autem, ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmis. (Epistula I ad Corinthios 8, 9)

  • Si alii potestatis vestrae participes sunt, non potius nos? Sed non usi sumus hac potestate, sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus evangelio Christi. (Epistula I ad Corinthios 9, 12)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina