Fundar 76 Resultados para: oleo

  • Olivas habebis in omnibus terminis tuis et non ungeris oleo, quia defluent et peribunt. (Liber Deuteronomii 28, 40)

  • De Aser quoque ait: “Benedictus prae filiis Aser! Sit placens fratribus suis et tingat in oleo pedem suum. (Liber Deuteronomii 33, 24)

  • Dixitque Dominus ad Samuelem: “Usquequo tu luges Saul, cum ego proiecerim eum, ne regnet super Israel? Imple cornu tuum oleo et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem; providi enim in filiis eius mihi regem”. (Liber I Samuelis 16, 1)

  • Montes Gelboe, nec ros nec pluviae veniant super vos, neque sint agri oblationum! Quia ibi abiectus est clipeus fortium, clipeus Saul, quasi non esset unctus oleo. (Liber II Samuelis 1, 21)

  • misit Thecuam et tulit inde mulierem sapientem dixitque ad eam: “Lugere te simula et induere veste lugubri et ne ungaris oleo, ut sis quasi mulier plurimo iam tempore lugens mortuum. (Liber II Samuelis 14, 2)

  • de ipsis et, qui credita habebant utensilia et omnia utensilia sancta, praeerant similae et vino et oleo et turi et aromatibus. (Liber I Paralipomenon 9, 29)

  • Cum autem venisset tempus singularum per ordinem puellarum, ut intrarent ad regem, expletis omnibus, quae ad cultum muliebrem pertinebant, per menses duodecim; ita dumtaxat, ut sex mensibus oleo ungerentur myrrhino et aliis sex feminarum pigmentis et aromatibus uterentur, (Liber Esther 2, 12)

  • Parasti in conspectu meo mensam adversus eos, qui tribulant me; impinguasti in oleo caput meum, et calix meus redundat. (Liber Psalmorum 23, 5)

  • Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis. (Liber Psalmorum 45, 8)

  • Inveni David servum meum; oleo sancto meo unxi eum. (Liber Psalmorum 89, 21)

  • Exaltabis sicut unicornis cornu meum, perfusus sum oleo uberi. (Liber Psalmorum 92, 11)

  • et vinum, quod laetificat cor hominis; exhilarans faciem in oleo, panis autem cor hominis confirmat. (Liber Psalmorum 104, 15)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina