Fundar 231 Resultados para: opus praemium

  • quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas, quia dicit ei Iesus: “Eme ea, quae opus sunt nobis ad diem festum”, aut egenis ut aliquid daret. (Evangelium secundum Ioannem 13, 29)

  • Nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi, ut quis te interroget; in hoc credimus quia a Deo existi”. (Evangelium secundum Ioannem 16, 30)

  • Ego te clarificavi super terram; opus consummavi, quod dedisti mihi, ut faciam; (Evangelium secundum Ioannem 17, 4)

  • et possessiones et substantias vendebant et dividebant illas omnibus, prout cuique opus erat; (Actus Apostolorum 2, 45)

  • et ponebant ante pedes apostolorum; dividebatur autem singulis, prout cuique opus erat. (Actus Apostolorum 4, 35)

  • Et nunc dico vobis: Discedite ab hominibus istis et sinite illos. Quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus hoc, dissolvetur; (Actus Apostolorum 5, 38)

  • considerate vero, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spiritu et sapientia, quos constituemus super hoc opus; (Actus Apostolorum 6, 3)

  • Ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus, dixit Spiritus Sanctus: “Separate mihi Barnabam et Saulum in opus, ad quod vocavi eos”. (Actus Apostolorum 13, 2)

  • “Videte, contemptores, et admiramini et disperdimini, quia opus operor ego in diebus vestris, opus, quod non credetis, si quis enarraverit vobis!””. (Actus Apostolorum 13, 41)

  • Et inde navigaverunt Antiochiam, unde erant traditi gratiae Dei in opus, quod compleverunt. (Actus Apostolorum 14, 26)

  • Paulus autem iudicabat eum, qui discessisset ab eis a Pamphylia et non isset cum eis in opus, non debere recipi eum. (Actus Apostolorum 15, 38)

  • ipsi scitis quoniam ad ea, quae mihi opus erant et his, qui mecum sunt, ministraverunt manus istae. (Actus Apostolorum 20, 34)


“Você teme um homem,um pobre instrumento nas mãos de Deus, mas não teme a justiça divina?” São Padre Pio de Pietrelcina