Fundar 52 Resultados para: orationem

  • fiat auris tua auscultans, et oculi tui aperti, ut audias orationem servi tui, quam ego oro coram te hodie, die et nocte pro filiis Israel servis tuis, et confiteor pro peccatis filiorum Israel, quibus peccaverunt tibi. Ego quoque et domus patris mei peccavimus, (Liber Nehemiae 1, 6)

  • Obsecro, Domine, sit auris tua attendens ad orationem servi tui et ad orationem servorum tuorum, qui volunt timere nomen tuum; et fac servum tuum prosperari hodie et da ei gratiam ante virum hunc”. Ego enim eram pincerna regis. (Liber Nehemiae 1, 11)

  • et Matthania filius Micha filius Zebedaei filius Asaph magister chori incohabat orationem; et Becbecia secundus de fratribus eius, et Abda filius Sammua filius Galal filius Idithun. (Liber Nehemiae 11, 17)

  • Et scripsit orationem Thobi in laetitiam et dixit: (Liber Thobis 13, 1)

  • et misit ad Holofernen dicens: “Praecipiat nunc dominus meus permitti ancillam suam exire ad orationem”. (Liber Iudith 12, 6)

  • Et dixit Iudith ancillae suae, ut staret extra cubiculum et observaret exitum eius sicut cotidie; exire enim se dixit ad orationem suam, et Bagoae locuta est secundum verba haec. (Liber Iudith 13, 3)

  • et misit illud in peram escarum suarum. Et exierunt ambae simul secundum consuetudinem suam quasi ad orationem. Transeuntesque castra gyraverunt totam vallem illam et subascenderunt montem Betuliae et venerunt ad portas eius. (Liber Iudith 13, 10)

  • Cum invocarem, exaudivit me Deus iustitiae meae. In tribulatione dilatasti mihi; miserere mei et exaudi orationem meam. (Liber Psalmorum 4, 2)

  • Exaudivit Dominus deprecationem meam, Dominus orationem meam suscepit. (Liber Psalmorum 6, 10)

  • Precatio. David. Exaudi, Domine, iustitiam meam, intende deprecationem meam. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis. (Liber Psalmorum 17, 1)

  • Exaudi orationem meam, Domine, et clamorem meum auribus percipe. Ad lacrimas meas ne obsurdescas, quoniam advena ego sum apud te, peregrinus sicut omnes patres mei. (Liber Psalmorum 39, 13)

  • Deus, exaudi orationem meam, auribus percipe verba oris mei! (Liber Psalmorum 54, 4)


“Não nos preocupemos quando Deus põe à prova a nossa fidelidade. Confiemo-nos à Sua vontade; é o que podemos fazer. Deus nos libertará, consolará e enorajará.” São Padre Pio de Pietrelcina