Fundar 358 Resultados para: pater

  • Qui ingressus ad patrem suum dixit: “Pater mi”. At ille respondit: “Audio. Quis es tu, fili mi?”. (Liber Genesis 27, 18)

  • dixit ad eum Isaac pater eius: “Accede ad me et da mihi osculum, fili mi”. (Liber Genesis 27, 26)

  • coctosque de venatione cibos intulit patri dicens: “Surge, pater mi, et comede de venatione filii tui, ut benedicat mihi anima tua”. (Liber Genesis 27, 31)

  • Dixitque illi Isaac pater eius: “Quis enim es tu?”. Qui respondit: “Ego sum filius tuus primogenitus Esau”. (Liber Genesis 27, 32)

  • Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno et amaro ultra modum et ait patri suo: “Benedic etiam mihi, pater mi!”. (Liber Genesis 27, 34)

  • Dixitque Esau ad patrem suum: “Num unam tantum benedictionem habes, pater mi? Mihi quoque obsecro, ut benedicas!”. Cumque eiulatu magno fleret, (Liber Genesis 27, 38)

  • Oderat ergo Esau Iacob pro benedictione, qua benedixerat ei pater, dixitque in corde suo: “Appropinquabunt dies luctus patris mei, et occidam Iacob fratrem meum”. (Liber Genesis 27, 41)

  • Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Iacob et misisset eum in Paddanaram, ut inde uxorem duceret, et quod post benedictionem praecepisset ei dicens: “Non accipies uxorem de filiabus Chanaan”, (Liber Genesis 28, 6)

  • probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus, (Liber Genesis 28, 8)

  • Sed pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus; et tamen non dimisit eum Deus, ut noceret mihi. (Liber Genesis 31, 7)

  • Egrediente autem anima et imminente iam morte, vocavit nomen filii sui Benoni (id est Filius doloris mei); pater vero appellavit eum Beniamin (id est Filius dextrae). (Liber Genesis 35, 18)

  • dux Magdiel, dux Iram. Hi duces Edom habitantes in terra imperii sui. Ipse est Esau pater Idumaeorum. (Liber Genesis 36, 43)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina